monumenta.ch > Plinius > sectio 185

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 185
{LXXII} quibus sunt tubera, sicut sunt in carne glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto. hoc pretiosissimum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa. fagis pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum faginum, quo sacrificaret. -